- CANDIDA Toga
- CANDIDA TogaPolybio λαμπρὰ, proprie erat, quae a praelo et creta splendescebat. Splendens Senecae, ep. 5. Non splendeat toga, ne sordeat quidem: Et de tranquill. c. 1. Non ex arcula prolata vestis, non mille ponderibus, aut tormentis, splendere cogentibus, pressa. Pondera scilicet ac praela vestem splendere cogebant. Quo spectat locus Martialis, l. 2. Epigr. 46. v. 3.Sic tua suppositis pellucent praela lacernis,Et micat innumeris arcula synthesibus.Alba itaque toga nativô lanae colore erat, candida additâ cretâ fiebat, ut Lipsius ait. Manutius quoque aliud fuisse Candidum, aliud album; et esse in colore candido splendorem quendam, qui non est in albo, itaque candidam nivem proprie dici, pallorem autem non candidum, sed album, docet. Cum autem in omni togarum lotione creta adhiberetur, nec ars fullonia sine creta esset, communi togae abluendae creta simpliciter adhibebatur, at togae, quam candidam vocamus, iam lotae creta superinducebatur, ut candesceret magis ac poliretur. Certe Plin. l. 35. c. 6. Cimoliam cretam abluendis vestibus in usu esse scribit: Umbricam autem, quae et saxum vocabatur, nonnisi poliendis vestibus assumi solitam. Illud etiam addi potest, togas, ut candidae fierent, postquam Umbricâ expolitae essent, praelo, ut dictum, subiectas fuisse, quo nitescerent, splendoremque acquirerent. Et talis propre fuit petitorum, qui hinc Candidati dicti sunt, toga, primo nempe abluta, deinde Umbricâ sive saxô expolita, et tandem praelô splendere iussa. Unde Persius, Sat. 5. v. 177.------ ------ Quem ducit hiantemCretata ambitio.Sequentibus temporibus, postquam toga pulla, quae olim in luctu solum sumebatur, vulgo communiter usurpari incepit, ditiores et in dignitate constituti omnes candidâ veste usi sunt: Unde nata divisio Candidatorum et Pullatorum: ubi per illos, non ii solum, qui honores ambiebant, verum omnes illustriores cives, per hhos de plebe homines intelligendi veniunt. Unde is, cuius officium erat, Imperatoris literas in Senatu legere, Candidatus Principis, vel Quaestor Candidatus dicitur, apud Fenestellam, de Magistrat. Rom. c. 3. Vide Octav. Ferrarium, de re vestiaria, l. 1. c. 21. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 32. Sigon. de Iudic. l. 3. c. 19. etc. nec non infra, ubi de Niveo colore, Purpureo, it et Senatoria Veste, uti de sordida veste Candidae opposita suô loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.